Hľadaný výraz: Dt 13,12-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui. 13 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: 14 “Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis, 15 quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui, 16 percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt. 17 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius. 18 Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis,

1

mail   print   facebook   twitter